monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 7
Cum ergo haec non possint carnaliter accipi (absurdum quippe est, per duodecim millia stadiorum tantam civitatis longitudinem et latitudinem, quantam et altitudinem praedicari) spiritualiter intelligenda sunt singula: et civitas magna, quam videlicet prius aedificavit Cain, et nominavit eam ex vocabulo filii sui, hic mundus intelligendus est, quem accusator fratrum suorum diabolus, et fratricida periturus exstruxit vitiis, sceleribus condidit, iniquitate complevit: quae spiritualiter appellatur Sodoma et Aegyptus. De qua Sodoma scribitur: Restituetur Sodoma in antiquum; quod scilicet ita restituendus sit mundus, ut ante fuit. Neque enim possumus credere rursum aedificandam Sodomam et caeteras, Gomorram scilicet et Adamam et Seboim, sed in perpetuos cineres relinquendas. Aegyptum autem nunquam pro Ierusalem legimus, sed semper pro hoc mundo. Et quia longum est de Scripturis innumerabilia exempla congerere, unum testimonium proferamus, ubi manifestissime mundus hic Aegyptus appellatur. In Epistula Catholica Iudas Apostolus, frater Iacobi, scribit, dicens: 'Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit' . Et ne putares de Iesu dici filio Nave, statim sequitur: 'Angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.' Et ut credas ubicumque simul Aegyptus et Sodoma et Gomorra nominantur, non loca, sed mundum hunc interpretari, statim iungit exemplum: 'Sicut Sodoma et Gomorra et finititimae civitates, simili modo fornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.' Et quid necesse est plura conquirere, cum post passionem et resurrectionem Domini Matthaeus Evangelista commemoret: 'Et petrae scissae sunt, et sepulcra aperta, et plurima corpora dormientium sanctorum surrexerunt: et egredientes de sepulcris post resurrectionem suam ingressi sunt sanctam civitatem, et apparuerunt multis' . Nec statim Ierosolyma coelestis, sicut plerique ridicule arbitrantur, in hoc loco intelligitur, cum signum nullum esse potuerit apud homines Domini resurgentis, si corpora Sanctorum in coelesti Ierusalem visa sunt. Cum ergo et Evangelistae, et omnes Scripturae Ierosolymam sanctam nominent civitatem; et Psalmista praecipiat, ut adoremus in loco ubi steterunt pedes eius , ne patiaris eam appellari Sodomam et Aegyptum, per quam Dominus iurare vetat, quia sit civitas magni regis.